Latin · ~2 min
93
Cicero, Pro A. Cluentio 93
Not analysed yet
quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio defendendi sui potestas erepta sit? quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter concitatas. accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat. gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat.