Latin · ~3 min
6
Cicero, Pro Cn. Plancio 6
Not analysed yet
quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda. sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate potuisse superari dixero. itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa deducit.