Latin · ~2 min
7
Cicero, Pro Cn. Plancio 7
Not analysed yet
quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non eis ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio.