Latin · ~2 min
14
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 14
Not analysed yet
gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat,—quasi vero levius sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam omnino non scire quid liceat! etenim utrum qui in Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an, cum ius illius populi nosset, interpretationem foederis non tenebat? id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire se profiteantur?