Latin · ~3 min
15
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 15
Not analysed yet
equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem et praestabilem eius esse scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt. atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. temporum magis ego nunc vitiis quam genere iudici plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. etenim si Pompeius abhinc annos quingentos fuisset,