Latin · ~2 min
16
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 16
Not analysed yet
is vir a quo senatus adulescentulo atque equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus honoribus insignibus singularibusque decorasset,—si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria niterentur. cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius visa atque perspecta obtrectatorum voce laedetur?