Latin · ~2 min
7
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 7
Not analysed yet
ubi igitur est crimen? quod eum Pompeius civitate donavit. huius crimen? minime, nisi honos ignominia putanda est. cuius igitur? re vera nullius, actione accusatoris eius unius qui donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio adfecisset, quin etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.