Latin
8
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 8
Not analysed yet
nunc vero quid dicitur? quid ait accusator? fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. est enim aliquid quod non oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non oportet. hic ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisse sed etiam decuisse fateamur?