Latin · ~3 min
20
Cicero, Pro L. Murena 20
Not analysed yet
quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L.Lucio Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit, urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam praesente L.Lucio Lucullo loquor, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L.Lucius Lucullus tantum laudis impertiit quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit.