Latin · ~3 min
21
Cicero, Pro L. Murena 21
Not analysed yet
summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari atque eadem in laude ponam. sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. apud exercitum mihi fueris inquit; tot annos forum non attigeris; afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, cum his qui in foro habitarint de dignitate contendas? primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. mihi quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item fortasse; verum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset.