Latin · ~3 min
25
Cicero, Pro L. Murena 25
Not analysed yet
primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. posset agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non habebant. erant in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur. inventus est scriba quidam, Cn.Gnaeus Flavius, qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit et ab ipsis his cautis iuris consultis eorum sapientiam compilarit. itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgata et cognita sine sua opera lege agi posset, verba quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.