Latin · ~5 min
26
Cicero, Pro L. Murena 26
Not analysed yet
cum hoc fieri bellissime posset: fundus Sabinus meus est. immo meus, deinde iudicium, noluerunt. fvndvs inquit qui est in agro qui sabinus vocatur. satis verbose; cedo quid postea? eum ego ex iure Quiritium meum esse aio. quid tum? inde ibi ego te ex iure manum consertum voco. quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. vnde tu me inquit ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco. praetor interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo: suis utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite viam. praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret. redite viam. eodem duce redibant. haec iam tum apud illos barbatos ridicula, credo, videbantur, homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. isdem ineptiis fucata sunt illa omnia: quando te in iure conspicio et haec: anne tu dicas qua ex causa vindicaveris? quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima.