Latin · ~4 min
30
Cicero, Pro L. Murena 30
Not analysed yet
duae sint artes igitur quae possint locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur. ceterae tamen virtutes ipsae per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia; quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. sed nunc de studiis ad honorem appositis, non de insita cuiusque virtute disputo. omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus novus bellicum canere coepit. etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, proeliis promulgatis pellitur e medio non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum, sapientia; vi geritur res, spernitur orator non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam bonus; horridus miles amatur, vestrum vero studium totum iacet. non ex iure manum consertum, sed mage ferro inquit rem repetunt. quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas omnium princeps.