Latin · ~3 min
31
Cicero, Pro L. Murena 31
Not analysed yet
verum haec Cato nimium nos nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. quod ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M’. Manlii Curi, de Philippo T.Titi Flaminini, de Aetolis M.Marci Fulvi, de rege Perse L.Lucii Pauli, de Pseudophilippo Q.Quinti Metelli, de Corinthiis L.Lucii Mummi. sin haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur? atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum Antiocho gessisse video; cuius belli victor L.Lucio Scipio aequa parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit.