Latin · ~3 min
55
Cicero, Pro L. Murena 55
Not analysed yet
sed pauca quae meum animum repente moverunt prius de L.Lucii Murenae fortuna conquerar. nam cum saepe antea, iudices, et ex aliorum miseriis et ex meis curis laboribusque cotidianis fortunatos eos homines iudicarem qui remoti a studiis ambitionis otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his L.Lucii Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum animo adfectus ut non queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius eventum fortunamque miserari. qui primum, dum ex honoribus continuis familiae maiorumque suorum unum ascendere gradum dignitatis conatus est, venit in periculum ne et ea quae ei relicta, et haec quae ab ipso parta sunt amittat, deinde propter studium novae laudis etiam in veteris fortunae discrimen adducitur.