Latin · ~3 min
56
Cicero, Pro L. Murena 56
Not analysed yet
quae cum sunt gravia, iudices, tum illud acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descenderint. nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego non iniuria L.Lucio Murenae sed honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, C.Gaius Postumus, vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius, cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores esse debebant. accusat M.Marcus Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit, tum ea condicione nobis erat in hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium praesidio multis etiam alienis, exitio vix cuiquam inimico esse deberet.