Latin · ~3 min
11
Cicero, Pro M. Caelio 11
Not analysed yet
tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim merere stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui prima illa initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac pudicitia, cum iam sese conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur.