Latin · ~2 min
12
Cicero, Pro M. Caelio 12
Not analysed yet
at studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.