Latin · ~2 min
44
Cicero, Pro M. Caelio 44
Not analysed yet
at vero in M. Caelio —dicam enim iam confidentius de studiis eius honestis, quoniam audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiteri —nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido. quod quidem vitium ventris et gurgitis non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem et deliciae quae vocantur, quae firmiore animo praeditis diutius molestae non solent esse —mature enim et celeriter deflorescunt —numquam hunc occupatum impeditumve tenuerunt.