Latin · ~3 min
45
Cicero, Pro M. Caelio 45
Not analysed yet
Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaret —defendendi haec causa, non gloriandi loquor —genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia est, perspexistis. atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. atqui scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo non facile in eodem homine esse posse. fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.