Latin · ~1 min
20
Cicero, Pro M. Marcello 20
Not analysed yet
noli igitur in conservandis viris bonis defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie quadam rei publicae. non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.