Latin · ~3 min
21
Cicero, Pro M. Marcello 21
Not analysed yet
nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamen extenuabo, tua enim cautio nostra cautio est. quod si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. sed quisnam est iste tam demens? de tuisne? —tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti? —anne ex eo numero qui una tecum fuerunt? non est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. an si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? qui? omnes enim qui fuerunt aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi.