Latin · ~2 min
30
Cicero, Pro M. Marcello 30
Not analysed yet
id autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio. diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae. non enim consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. erat obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret, non nulli etiam quid liceret.