Latin · ~2 min
31
Cicero, Pro M. Marcello 31
Not analysed yet
perfuncta res publica est hoc misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis quibus iratus esset eosdem etiam exsilio aut morte dignos iudicaret. arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. ingratus est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest.