Latin · ~3 min
62
Cicero, Pro P. Sestio 62
Not analysed yet
consecutus est ipsius tribunatus. quid ego de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de vita eius viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum improborum virtute sedavit. adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. at si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari viderentur?