Latin · ~3 min
63
Cicero, Pro P. Sestio 63
Not analysed yet
atque etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios dissipari. atque ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? ille vero eidem tempori cui nos, eiusdem furori, eisdem consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem.