Latin · ~2 min
64
Cicero, Pro P. Sestio 64
Not analysed yet
his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt sed ne iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae.