Latin · ~3 min
69
Cicero, Pro P. Sestio 69
Not analysed yet
quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto ferroque deprenso, ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaverunt; ex quo intellectum est non mihi absenti crevisse amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur.