Latin · ~2 min
70
Cicero, Pro P. Sestio 70
Not analysed yet
hoc igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat.