Latin · ~3 min
62
Cicero, Pro P. Sulla 62
Not analysed yet
ac ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio praetereunda esse virtus, quod, cum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeianorum rei publicae fortuna diiunxerit, ita carus utrisque est atque iucundus ut non alteros demovisse sed utrosque constituisse videatur. at enim et gladiatores et omnis ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. atque hoc loco in L. Caecilium, pudentissimum atque ornatissimum virum, vehementer invectus est. cuius ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris sui fuisse ut consulere voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus.