Latin · ~2 min
63
Cicero, Pro P. Sulla 63
Not analysed yet
atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. primum Caecilius—quid? id promulgavit in quo res iudicatas videbatur voluisse rescindere, ut restitueretur Sulla. recte reprehendis; status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat, communem relinquat. at nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. itaque hac rogatione non iudicum sententia, sed legis vitium corrigebatur. nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. damnatio est enim iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur.