Latin
84
Cicero, Pro P. Sulla 84
Not analysed yet
quid ergo? hoc tibi sumis, dicet fortasse quispiam, ut, quia tu defendis, innocens iudicetur? ego vero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac remitto. non in ea re publica versor, non eis temporibus caput meum obtuli pro patria periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati quos servavi, ut ego mihi plus appetere coner quam quantum omnes inimici invidique patiantur.