Latin · ~2 min
85
Cicero, Pro P. Sulla 85
Not analysed yet
grave esse videtur eum qui investigarit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreverit, dicere in iudicio: non defenderem, si coniurasset. non dico id quod grave est, dico illud quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam, sed pudori meo: ego ille coniurationis investigator atque ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer. ego, iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem omnia, multa audirem, crederem non omnia, caverem omnia, dico hoc quod initio dixi, nullius indicio, nullius nuntio, nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam ad me esse delatam.