Latin · ~3 min
89
Cicero, Pro P. Sulla 89
Not analysed yet
hic vos orat, iudices, parvus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut adflicta patri suo gratulari sinatis. huic misero notiora sunt itinera iudiciorum et fori quam campi et disciplinarum. non iam de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur laboramus. quid enim est huic reliqui quod eum in hac vita teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur? nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur.