Latin · ~2 min
90
Cicero, Pro P. Sulla 90
Not analysed yet
te ipsum iam, Torquate, expletum huius miseriis esse par erat et, si nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima ac luctuosissima destitutus sit, quid est quod expetas amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac dolore retinetur? libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. an vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes maiorem quam audiendo.