Latin · ~2 min
12
Cicero, Pro Q. Ligario 12
Not analysed yet
at istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat quisquam egit isto modo. ipse iubebat occidi nullo postulante, praemiis invitabat; quae tamen crudelitas ab hoc eodem aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse vis vindicata est. ego vero istud non postulo inquies. ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt.