Latin
13
Cicero, Pro Q. Ligario 13
Not analysed yet
itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. res enim eo spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. quae est igitur alia praeter mortem? si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscatur? hoc vero multo acerbius multoque durius. quodne nos petimus precibus ac lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis, et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis?