Latin
24
Cicero, Pro Q. Ligario 24
Not analysed yet
sed iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur. veniebatis igitur in provinciam, unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, in qua rex potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni. quaero: quid facturi fuistis? quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum videam quid feceritis? prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti summa cum iniuria.