Latin · ~2 min
25
Cicero, Pro Q. Ligario 25
Not analysed yet
quo modo id tulistis? acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis. quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis. venistis ad Pompeium. quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos vos contra Caesarem gerere bellum? atque in hoc quidem vel cum mendacio, si voltis, gloriemini per me licet, vos provinciam fuisse Caesari tradituros. etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos tantae laudis occasione privarit.