Latin
17
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 17
Not analysed yet
erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. neque enim, iudices, iniuria metuebat. nam duo isti sunt T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi: alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique ante hanc pugnam tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere audaciaque superavit.