Latin · ~2 min
18
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 18
Not analysed yet
nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset, ipse autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius. spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosum nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.