Latin · ~2 min
42
Cicero, Pro T. Annio Milone 42
Not analysed yet
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore—scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus —omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.