Latin · ~3 min
43
Cicero, Pro T. Annio Milone 43
Not analysed yet
hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? quam hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret! quid? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? in utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?