Latin · ~2 min
59
Cicero, Pro T. Annio Milone 59
Not analysed yet
sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis. quibusnam de servis? rogas? de P. Clodi. quis eos postulavit? Appius. quis produxit? Appius. Vnde? ab Appio. di boni! quid potest agi severius? proxime deos Clodius accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. sed tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum et dominis morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest?