Latin · ~2 min
60
Cicero, Pro T. Annio Milone 60
Not analysed yet
age vero, quae erat aut qualis quaestio? Heus tu, Rufio, verbi causa, cave sis mentiare: Clodius insidias fecit Miloni? fecit; certa crux. nullas fecit: sperata libertas. quid hac quaestione certius? subito adrepti in quaestionem tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit: hi centum dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt. quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?