Latin · ~3 min
82
Cicero, Pro T. Annio Milone 82
Not analysed yet
quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? quae mulier interficere sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.