Latin · ~3 min
83
Cicero, Pro T. Annio Milone 83
Not analysed yet
quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur; si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.