Latin · ~3 min
99
Cicero, Pro T. Annio Milone 99
Not analysed yet
haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: te quidem, cum isto animo sis, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa saltem ad consolandum querela ut eis irasci possim a quibus tantum volnus accepero. non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime. nullum mihi umquam, iudices, tantum dolorem inuretis—tametsi quis potest esse tantus? —sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis. quae si vos cepit oblivio aut si in me aliquid offendistis, cur non id in meo capite potius luitur quam Milonis? praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.