Latin · ~3 min
100
Cicero, Pro T. Annio Milone 100
Not analysed yet
nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli; hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco. quid iam restat? quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.