Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 70
Not analysed yet
vis autem in comparatione sic cemitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis contenta sunt meliora quam quae egent aliis; quae in nostra quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae possunt. Adfectio autem ad res aliquas est huius modi: principum commoda maiora quam reliquorum; itemque quae iucundiora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae eis sunt contraria.